18 C
Milano
giovedì, Maggio 23, 2024

Proverbio: Aprile fa il fiore e maggio si ha il colore

Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale alle celebrazioni del 25° anniversario dell’Incoronazione dell’Icona della Madonna di Budslav (Santuario Nazionale di Budslav, 30 giugno – 1° luglio 2023)

(mi-lorenteggio.com) Vaticano, 24 giugno 2023 – In data 29 aprile 2023, il Santo Padre ha nominato l’Ecc.mo Mons. Claudio Gugerotti, Prefetto del Dicastero per le Chiese Orientali, Suo Inviato Speciale alle celebrazioni del 25° anniversario dell’Incoronazione dell’Icona della Madonna di Budslav (Belarus), presso l’antico Santuario Mariano Nazionale, nei giorni 30 giugno e 1° luglio 2023.

Pubblichiamo di seguito la Lettera del Santo Padre all’Inviato Speciale:

Lettera

Venerabili Fratri

CLAUDIO GUGEROTTI

Archiepiscopo titulo Rebellensi

Dicasterii pro Ecclesiis Orientalibus Praefecto

Quae Dei benignitatem extollit, Filium suum indesinenter viam salutis monstrans populo, qui in aerumnis et cotidianis frustrationibus ad eam fidenter confugit ac de tribulationibus clamans exauditur, Matrem misericordiae veneremur et Reginam pacis, quia nobis genuit Iesum Christum, visibilem misericordiam invisibilis Dei miserentis, qui, illa intercedente, ad preces filiorum semper inclinata, Ecclesiae et humanae familiae sua gratia nostram ditet paupertatem, sua virtute nostram roboret infirmitatem, spiritum largiens caritatis, unitatis dona, optatae tranquillitatis nostris temporibus nutrimentum (cfr Collectio Missarum BMV, 39: Sancta Maria, Regina et Mater misericordiae, praef.).

Qua in Deo sustentati spe tantoque devotionis innisi consilio, potissimum laetamur de XXV anniversaria memoria ab incoronatione sacrae imaginis Beatae Mariae Virginis Iesum infantem ostendentis in vetere Sanctuario Nationali Budslaviae asservatae. Venerabilis Fratris Alexii Butkevich, Episcopi Vitebscensis atque Conferentiae Episcoporum Catholicorum Bielorussiae Praesidis, humanissimae proinde petitioni concedere volumus, ut ecclesiasticus vir quidam, Nostras vices ibi gerens, erga dilectissimum gregem dominicum in sollemniis pro tanta occasione propediem celebrandis proximitatem Nostram manifestet, praesentia ac verbo suo illam fidelium coadunatam communitatem exornans.

Libenter igitur Te, Venerabilis Frater, qui cotidiano in Nostro ministerio exercendo validum Nobis praestas auxilium in Dicasterio pro Ecclesiis Orientalibus ac praecipuas Ecclesiae, quae est in Bielorussia, optime comperis necessitates, ad hoc munus obeundum elegimus et, hisce Litteris, Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad dicta sollemnia, quae inter proximos dies XXX mensis Iunii et I mensis Iulii Budslaviae celebrabuntur.

Libenter tibi potestatem facimus, dum celebrationibus praesidebis, clerum, publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohorteris, ut, Beata Virgine Maria advocata gratiae maternam suam caritatem dispensante, et ipsi dispensent misericordiam et pacem, quam de Domino experiuntur.

Dum tibi, Venerabilis Frater, Benedictionem impertimur omnibus, qui celebrationi intererunt, transmittendam, legationem tuam ardentibus precibus comitamur, a Deo misericordiae suppliciter obsecrantes, ut de huius Conventus navitate, Episcoporum moderatione, fructus carpant fideles multiplicis caritatis.

Simul, insuper, gravissimum Nostrum ministerium Petrinum precibus committimus universi coetus ibi congregati.

Datum Romae, Laterani, die XXVII mensis Maii, anno Domini MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

FRANCISCUS

ARTICOLI CORRELATI

LASCIA UN COMMENTO

Per favore inserisci il tuo commento!
Per favore inserisci il tuo nome qui

- Ads -
2,585FansMi piace
160FollowerSegui
0IscrittiIscriviti

Ultime news

- Ads -